- PORTA
- I.PORTAin Oriente, Aulam denotat cuiuscumque Principis: Sica Georgianorum Rogina, ad Portam suam, in vitatum se refert P. de Valle, Itiner. tom. 3. Κατ᾿ ἐξοχὴν Portam Ottom annicam seu Turcarum Imperatoris aulam siguificat. Imo et Limen portae pro Aula sumitur: quod tutissimum Asylum, Persis proin Astane c Doulet, i. c. Limen Beatitudinis vocatur. Cui simile illud: Ad limina Apostolorum, quibus verbis Romae, modo Petri Basilica, modo Aula Pontificis indigitatur. Idem, tom. 2:II.PORTApraeter commune significatum, recentioriaevô, munus ipsum Portarii Monastici non numquam denotat, seu quod ad portae officium pertinet, apud Adalardum in Statutis Corbeiensibus, p. 8. 19. et Hariulfum Chron. Centul. l. 3. c. 19. Tribus quoque vel urbis regio sic vocatur apud Mediolanenses ac Italos. Sigonius, de Regno Ital. l. 6. Mediolanensium civium alios in tribubus urbis, quas illi Portas vocabant et agri pagis, quos Plebes nominabant, Capitaneos (Otto I.) constituit. Liber inscriptus Flos fiorum: Istô tempore, et per longa tempora ante Architepiscopus Mediolani erat dominus spiritualis et tempor alis Mediolani et regebatur civitas per Consules datos per Archiepiscopum, quibus ensem ipse dabat, cum regere inciperet: aliquando per Capitaneos factos per Archiepiscopum, in qualibet porta specialis parentela regebat. Mox addit, unicuique Portae sive regioni fuisse vexilla propria, quorum colores et figuras describit. Sic Sunimae Portae meminit vetus Charta apud Camillum Peregrinum in Dissertat. Italica de notione huius vocis. Vide quoque Falconem Beneventanum, p. 20. 229. et Ottonem Morenam, Histor. Rer. Laudensium passim. Coeterum Porta urbium, quô pactô a priscis Conditoribus designari fuerint solitae, docet Plut. in Romulo; ubi postquam dixit, conditorem aratrô aereô vomere adiunctô, iunctisque bobus, mare et feminâ, circa lineamenta, ab Hetruscis Sucerdotibus, certis quibusdam ceremoniis adhibitis, facta, profundum induxisse sulcum, sicque moenia fuisse definita; pergit: Ubi Portam designare visum est, vomere exemptô atque aratrô sublatô, spatium reliquit. Additque, Unde totum habent murum, praeter portas, saerum. Nam eas si ducerent sacras, religiosum esset necessaria ac impura in Urbem recipere et exportare. Sic M. Cato in fragm. Captatô, inquit, auguriô, qui urbem novam condebat, taurô et vaccâ arabat, ubi arâsset, murum faciebat: ubi Portam volebat esse, aratrum tollebat et Portam vocabat. Neque solum Urbes, sed et Castra, apud Romanos praesertim, suas habuêre portas, easqueut plurimum quatuor, de quibus hîc paulo infra. Quâ vero ratione Portae olim claudi atque aperiri consueverint, diximus supra in voce Balanus, alibique passim. At apertae sponte, ingentis alioqui moliminis, inter pessimi ominis portenta olim habebantur. Cuiusmodi quid Thebis accidisse, memorat Cicero, de Divinat. l. 2. Sic enim Deos e loco discedere creditum. Virg. l. 2. Aen. v. 351.Excessêre omnes adytis arisque relictisDI, quibus Imperium hoc steterat ———Papinius Statius, Theb. l. 8. v. 173.——— et per tentoria sermoUnus, abîsse Deos, delapsaque Numina castris etc.Sed et vocem auditam, Μεταβαίνωμεν εντεῦθεν, Migremus hinc, in Templo Hierosolymitano, ante summum eius excidium, memorat Ioseph. Haloseos l. 6. c. 31. ubi Portam Orientalem interioris Templi, aeneam firmissimamque et a viginti alias hominibus aegre claudi se passam, sponte se aperuisse, addit. Porro ad Portas, ut et omnia alia loca frequentiora, Genethliacialiique Circulatores et Agyrtae, stipes olim Consultoribus excutiebant. Unde πυλαϊκῆ ὀχλαγωγία apud Plutarchum, ubi Pyrrhus Lysimacho somnium sibi interpretanti dicit, ὅτι ταῦτα μέν ἐςτι πυλαϊκῆς ὀχλαγωγίας, καὶ ἀςοφίαν ἔχοντα πολλὴν. Vide Des. Heraldum, ad Arnobium, l. 1. Etiam in Portis Urbium, apud Israelitas, locum iudicii fuisse, ex Sacris discimus. In carum vero transitibus exigi aliquid solitum, pluribus docet Car. du Fresne Glossar. et Macri Fratres Hitrolex. in voce Portaticum. In Templis Graecorum, ut de iis etiam verbum addam, quae circa saecul. VI. Orientales Monachi in tres partes dividere coeperunt, Ι῾ερατεῖον, Ναὸν, et Νάρθηκα; Sanctuarium seu τὸ Ι῾ερατεῖον a Templo Ναῷ tabulatô aliquô, aut etiam murô, dividebatur, in quo erant portae, ab iis Sanctae dictae, ut Ναὸς a Narthece, in quo similiter portae erant, Speciosae, ὡραίαι, appellate etc. Vide Morinum, de Administrat. Poenit. l. 6. c. 1. et plura supra ubi de Ostiariis, item in vocibus, Fores, Ianitor, Ianua, Ianus, etc. De Portis privatorum id unicum adspergo, antiquis temporibus etiam illas raro patuisse; tum apud Graecos, tum apud Romanos. Unde veteres Graeci de homine φιλοξένῳ, eius ianuas totô poste semper apertas fuisse, dicebant, οὐδέποτε ἴχει ἡ θύρα. Et Martialis Proculi humanitatem erga hospites laudans, l. 1. Epigr. 7. v. 14. ait,Nulln magis totô ianua poste patet etc.PORTAE CASTRORUM, APUD ROMANOS. I. Praetoria, prima erat, alias quoque Quaesioria dicta: quae vel Orientem Solem spectare, vel e conspectu hostium dirigi solebat: ut si quando ad arma conclamatum foret, sine tumultu extra castra contrahi multitudo, et explicari ordines signaque educi possent. Etenim ubi acie decernendum erat, illinc cohortes educi et copiae admoveri solebant. Ibidem et militum statio copiosa instructaque ad subitos conatus erat: Quas ob causas quoque Principalis nuneupata est. II. Decumana, altera fuit a tergo Castrorum, sic dicta, quod ampla esset ac patens: ex qua desertores et facinorosi, in quos iure militari animadvertendum erat, educebantur poenis coercendi. III. principalis tertia erat; ex qua Principes ac summi Duces velut ex postico, si quando opus esset, suis laborantibus opem ferebant, ordines tendebant et milites educebant. Ad hanc via quoque quae ferebat, Principalis dicta est. IV. Quintana, quarta fuit, post Praetorium: Per quam commeatus in castra convehi et rerum utenfilium copia venalis exponi; inde etiam merces, ad usum militaris multitudinis, quaeque bello usui essent, importari et exportari solebant. Vide Alex. ab Alexandro, Genial. dier. l. 1. c. 12. His quatuor Portis addit Hadr. Turnebus, Adversar. l. 30. c. 24. Extraordinariam, prope quam tetenderint Extraordinarii, ex Livio, l. 40. c. 27. Idem duas Principales fuisse, dextram et sinistram, a Principalibus nomen adeptas, contendit ex codem Livio, l. cit. Vide Rosin. Antiqq. l. 10. c. 12. PORTAE ALIAE CELEBRES, APUD SCRIFTORES. α. Porta Argentea Basilicae S. Petri Romae, apud Anastasium in Sergio II. et Paulum Diacon. Chron. Casin. l. 4. ss. Porta Anrea constantinopoli, Graece πύληχρυσῆ, de qua copiose egit. Car. du Fresne ad Willharduinum num. 129. et in Constantinopoli Christ. Romae, apud Ottonem Frisingensem de Gestis Frider. l. 2. c. 22. et Guntherum, Ligur. l. 4. Hierosolymis, in Gestis Franc. expugn: Hieros. p. 572. Thessalonicae, apud Ioh. Cameniatam, de Excid. Thessalon. c. 24. Ravennae etc. Dictae autem sunt in civitatibus maioribus Portae aureae, portae praecipuae, per quas sollennis ingressus vel processus fieri solebat. γ. Porta S. Basilii, memoratur in Expedit. Asiat. Friderici I. Imperator. p. 64. est que angustia itineris cuiusmodi Hispani Portus, Graeci τὰ ςτενὰ, item πύλας, Latini veteres Claustra montium, recentiores Clausuras vocant. Quomodo vocem usurpant, inter alios, frequentissime Albertus Aquensis, l. 1. c. 8. l. 3. c. 5. et l. 10. c. 38. ac Raim. Montanerius, c. 207. δ. Portae Ecclesiarum, reliquiis Sanctorum consecratae vel non consecratae, occurrunt apud Longobard. l. 1. tit. 9. §. 30. et in Capitul. Caroli M. l. 4. c. 13. ε. Porta Guidonea, fuit una ex quinque portis Vaticanae Basilicae, ubi nunc est Porta Sancta: Sic dicta, quia ibi Guidones residebant. Sic autem vocabantur Clerici a Carolo M. instituti ad ducendos peregrinos, in visitatione sacrorum eiusdem Urbis locorum, uti quidem habent Dominic. et Carolus Macri fratres Hierolex. ζ. Porta Hispaniae, apud Rogerum Hovedenum, p. 560. i. e. aditus angustus. η. Porta Iudicii, una ex quinque portis Vaticanae Basilicae, fuit sic appellata, quod per cam mortui tantum inferrentur. θ. Porta Levatura, pons sublicius ad portas urbium, Histor. Cortusior. l. 6. c. 5. ι. Porta Populosa, in Iure Hungar. domus habens iustam integramque familiam, Alb. Molnarus. κ. Porta Ravenniana, una ex S. Vaticanae Basilicae portis Ravennates seu Transtiberinos prospectans. λ. Porta regia, seu absolute Regia, vide infra. μ. Porta Romana, secunda ex quinque Vaticanae Basilicae portis, quod cives utriusque sexus per eam egrederentur, nomen adepta. ν. Portae Russiae, apud Rogerum, de Destruct. Hungar. c. 14. i. e. angustia, vide supra. ζ. Porta S. Bafilii et Porta Hispaniae. ο. Porta Sancta, porta est Vaticanae Basilicae ubi prius Porta Guidonea, etc. π. Porta Speciosa, in templo Hierosolymitano cuius mentio in Actis Apostolis. c. 3. v. 22. Portae Veritatis, in Aegypto vide infra Veritas, et supra Ctenariae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.